- AUTISIODORUM seu AUTESSIODORUM
- AUTISIODORUM, seu AUTESSIODORUMprimum Ammiano Marcellino Memoratum, urbs provinciae Lugdunensis Senoniae tertia, in Verterib. Notit. provinc. et civitat. Galliae. Antepenultima vero ponitur, et non modo Autrico Carnutum, sed etiam Parisiis, Aurelianis et Niverno, postponitur, a Gervasio Tisleberiensi, l, de Otiis Imper. Florentibus Burgundionum Regibus, Clodoveo Francorum Regi paruit: attribuitur tamen regno Butgundiae a Fredegario, Chron. l. ultim. c. 58. quia praeter coeteras urbes Guntchramno cessie, cum toto regno Burgundiae, Francicis armis subactae: quidquid autem Guntchramno sorte obtigerat, a maiori parre Gallis Historicis dictum est Burgundia; ut et successores eius Merovingi, quaecumque ipse obtinuerat, fub communi nomine Burgundiae possederunt. Gallis Auxerre. Abaqua nomen haber, quae Dur Gallis et Britonibus insularibus, quos eâdem linguâ usos esle Buchananus, Cluverius, Camdenus docent. Alii ab ostio, quod Gallis veter. Dorum, derivant, ut et German. Thor et Thur et Isan, seu isen, ferrum, quasi Isarnodorum, seu ferreum ostium. Post Agendicum, caput alterum Senonum est, soli fertilitate, bonitate et copiâ vini, ac Icaunâ flumine suô navigbili, nobilitate Comitum, etc. multis claris et magnis Galliae urbibus iure conferenda. Iam ante 800. annos, vina pagi Antissiodurensis, laudantur Errico l. 2. hodieque in summa sunt gloria, ut non sine causa Servius et Isidorus Senones, avasi Σένονες dictos voluerint. Ager Antissiodurensis, olim totam dioecesim Antissiodurensem amplexus, nunc inter Augustobonam et Antissiodorum, seu inter pagos Tricassinum et Antissiodorensem Teinodorum Lingonum occurrit. Episcopalis est urbs, primôque inter Episcop. locô S. Amator ponitur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.